De Admirandis, Pag. 247
 
Vanini, De Admirandis

/p. 247/ DIALOGUS XXXIX.

De procreatione masculi et foeminae.

Alex

Nobilissimi quidam coniuges procreandi

sexus virilis ardentissimo

flagrant desiderio, nec tamen unquam

voti compotes fieri potuerunt,

quare illorum, quos munificentissimos

experieris, nomine abs tuae subtilissimae

Philosophiae decretis foecunditatis

subsidia peto. I. C. Istarum rerum successus a

Deo impetrandus est. Alex. Cum ille Optimus

Maximus Naturae ordine omnia decurrere sinat,

nihil vetat extrema praesidia accersere

ac eorum naturae imbecillitati adminiculari.

Deus non irascitur, si steriles agros et infructuosas

arbores cultura atque industria foecundas

reddimus, multo minus si muliebrem

vulvam, quae ager dicta est a Platone et ab Aristotele,

antea sterilem foecunditate instaurabimus.

I. C. – Ad liberorum procreationem adiumento

sunt primum humor genitalis, qui

partim a cerebro totoque corpore, partim ab

hepate, sanguinis officina, diffunditur. Deinde

spiritus per arterias a corde promanans, cuius

vi penis erigitur ac rigescit, cuiusque impulsu

materia seminis foras erumpit. His accedit concubandi

et generandi appetitus, qui vel imaginatione

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum